ECLOGARII

ECLOGARII
ECLOGARII
homines dicuntur eruditi, qui olim quidquod sere legebant librorum, ex iis selectiora in suos usus excerpebant. Sic Eclogae reperiuntur e Diod. Et Polyb. e. Ctesia et Theophrasto, e Strab. etc. Unde et Poemata, imitatione expressa Eclogae vocatae. sunt; ut Bucolica Maronis e Theocrito, Sed et loci insignes Ε᾿κλογαὶ nuncupantur, quod excerpi notarique potissimum soleant. Sic in Vita Aeschyli, Διο ἐκλογαὶ μεν παῤ αὐτῷ καταςκευῇ διαφέρουϚαι, πάμπολλαι ἀν εὑρεθεῖεν, ut annotavit Hadr. Turneb. Ad. l. 9. c. 15. apud Ioh. Calvin. Lex. Iurid. Imo Casp. Barthio omnes mediocres cantiones, quae librorum titulos non ferrent, hoc nomine insignire consuevisse Antiquitatem, notat Animadvers. ad Pap. Stat. l. 4. Sylv. I. Ita Poeta hic Ep. l. 3. Sylv. praemissâ, Summa est Ecloga, inquit, quâ secedere mecum Neapolim Claudiam meam exhortor. Et Praef. l. 4. Sylv. Iuncta est Ecloga ad municipem meum Iulium Menecratem. Pariter de Idylliis suis Auson. Praesat. Cupidinis crucisixi, Verum quid ego huic eclogae studiose patrocino? Certus sum, quodcumque meum scieris, amabis. Neque aliter Horatii Satyras in vetustissimis exemplaribus inscriptas invenit Iac. Cruquius, ut in Prolegomenis earum longo sermone testatur etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”